Scribis igitur, ut ad primum veniam, te gaudere, quod quotiens de dictatoribus nostri temporis inter loquendum, ut solet, collatio fit, mox cunctis omnium consensu preferar; nec solum eruditos nostri temporis, sed etiam inclytum illud eloquentie sidus, Cassiodorum, senatorium virum regumque Theodorici nepotumque suorum a secretis, cuius opera merito miramur et colimus, sive publicas dictet epistolas sive domesticos privatis litteris alloquatur, sive de anima subtilissime disputet sive de amicicia facundissime tractet, sive dulcissima translatione Tripartitam contexat hystoriam sive Psalmigraphi sensus altissimos perscrutetur; superasse dicar. In quibus quidem verbis tuis consuetam tibi requiro mentis perspicue claritatem. Nam, licet alios in me preferendo modernis error abducat, teque cecus amor, quo me prosequeris, sine dubitatione decipiat, unde est quod michi cedere tantum virum, quantum Cassiodorum fuisse cognoscimus, asseveras?
Et quis antiquorum est, cuius dignus sim solvere calciamenta, cuique, quod ridiculum est, preferri debeam vel, quod moderatius est, equari? Tenet gradum suum insuperata vetustas et in campo remanet signis immobilibus atque fixis. Et quicquid sibi de subtilitate sophistica blandiatur modernitas, sapientia nos, crede michi, et eloquentia vincit; nec in aliquo videmus nostri temporis tantarum totque rerum esse noticiam, quot et quantarum fuisse decrevimus in antiquis.
Floruit proculdubio seculum illud priscum omni studio litterarum et adeo in eloquentia valuit, quod non potuerit imitatrix quanvis et studiosa posteritas illam dicendi maiestatem et culmen eloquentie conservare. Mansit tamen in proximis successoribus similitudo quaedam et aliquale vestigium antiquitatis; sed, paulatim ab illa scribendi soliditate discedente posteritate, cum ipso temporis lapsu latenter primum decus illud effluxit, deinde manifestiore dissimilitudine ab eloquentie principe Cicerone discessum est. Fuerunt pauci tamen per tempora, qui adeo viderentur inter coevos emergere, quod ad illam attingere sublimitatem ab imperitioribus putarentur.
Hec non michi credas velim, sed ipsos scriptores ante oculos tibi ponas. Et cum eius eloquentie summitas sine controversia sit in Cicerone et Ciceronis temporibus statuenda, quo seculo multi viri clarissimi floruerunt in facultate dicendi, considera parumper et ipsum eloquentie principem M. Tullium et illa dicendi lumina, que secum illo tunc temporis concurrerunt, et videbis longe magis hanc modernitatem ab illorum quolibet superari quam ipsos a Cicerone. Quem enim dabis, ut de oratorum eximio C. Iulio Cesare, L. Iulii filio, qui primus invasit imperium, et de eius successore Octaviano Augusto et aliis cesaribus, quibus proprium fuit in eloquentia cunctis vel, ut rectius loquar, multis antecellere, sileam [...].
Concurrerunt vel potius successerunt his temporibus Seneca Cordubensis, Valerius Maximus et hystoriae romane concinnator Titus Livius, tuus compatriota paduanus; de quibus quale sit faciendum iudicium, de primo M. Fabius Quintilianus, post C. Cesarem, Germanici filium, qui dicere consueverat ipsum arenam esse sine calce, libris Institutionum oratorie declaravit; de tuo vero concive Hyeronimus testis est, qui non dubitavit ipsum asserere lacteo eloquentie fonte manare; medius autem adeo gratus est, ut facile inter facundie principes numeretur, licet omnium consensu illa dicendi copia non redundet, nec ipse nec alii maiestatem attigerint Ciceronis.
Nam quid de Cornelio Tacito referam, qui, licet eruditissimus foret, nedum proximos illos equare non potuit, sed a Livio, quem non sequendum solum hystorie serie, sed imitandum eloquentia sibi proposuit, longe discessit? Hoc idem licet de Tranquillo Suetonio, de Plinio Secundo, de Helio Spartiano, de Iulio Capitolino, de Helio Lampridio, de Iunio Vopisco, de Martiano Felici Capella, de Apuleio, de Macrobio et aliis pluribus affirmare; quorum scriptis percipitur quantum tractu temporis ornatus ille locutionis effloruit quantumque maiestas illa prisci sermonis, que cum Cicerone summum apicem tenuit, imminuta est. Et tamen usque in Theodosiorum et successorum proxima tempora, quibus Cassiodorus floruit, Ambrosius, Symmachus, Severinus, Hieronymus, Augustinus, Ennodius, Sidonius, Sulpitius Severus, et, qui prius viguit, eloquentissimus Firmianus, Orosius, Iulianus et his interiectus Ausonius et facundissimus Cyprianus et alii quamplures redivivam quodammodo facundiam reduxerunt; sive, quo verius loquar, continuatam in paucis unius ferme tractu seculi tenuerunt. Post quos tanta rei huius iactura facta est tantaque mutatio, ut Maronico versiculo liceat conqueri quod,
Ex illo fluere ac retro sublapsa referri eloquentia visa sit; fracte vires, adversa dee mens.
Inciderint enim licet Ivones, Bernardi, Hildeberti, Petri Blesenses, Petri Abaialardi, Riccardi de Pofhis, Iohannes Saberii et alii plures, qui sibi nimis de eloquentia blanditi sunt; non decet tamen ipsos priscis vel mediis illis dictatoribus comparare, a quibus tamen longe magis stilo quam temporibus discesserunt.
Emerserunt parumper nostro seculo studia litterarum; et primus eloquentie cultor fuit conterraneus tuus Musattus Patavinus, fuit et Gerius Aretinus, maximus Plinii Secundi oratoris, qui alterius eiusdem nominis sororis nepos fuit, imitator; emerserunt et ista lumina florentina; ut summum vulgaris eloquentie decus et nulli scientia vel ingenio comparandum qui nostris temporibus floruit, aut etiam cuipiam antiquorum, Dantem Alligherium, pratermittam; Petrarca scilicet et Bocaccius, quorum opera cuncta, ni fallor, posteritas celebrabit: qui tamen quantum ab illis priscis differant faculate dicendi nullum arbitror qui recte iudicare valeat ignorare.
Et tu scribis iam michi cedere Cassiodorum, qui scio me, nedum non antiquorum cuipiam, sed ne modernis etiam preferendum? O quantum sentio, pater optime, quo sim in dictatorum numero recipiendus in me deficere; quot per dies singulos animadverto me reprehensibiliter ignorasse! Cumque, sicuti Cicero vult, professio bene dicendi hoc suscipere et polliceri videatur; ut omni de re, quecunque sit proposita, ornate copioseque dicatur, cum hoc, sicuti vides et sicuti ipse idem testatur Arpinas, nemo possit, ni fuerit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus; etenim, ut subdit, ex rerum cognitione florescat et redundet oportet oratio; que nisi sit ab oratore percepta et cognita, inanem quandam habet elocutionem et pene puerilem; cum, inquam, dictandi professio tot polliceatur, totque et tanta requirat, cur me non solum dictatoribus adnumeras, sed etiam anteponis?
Quibus laudibus tuis excultissimi Symmaci verbis respondebo. Inquit enim ad quendam sibi de eloquentie commendationibus blandientem: pars epistole tue, que laudem michi assignavit, eloquii, sit licet nimis iocunda, minus tamen est vera. Et subiungendo prosequitur: non audeo dicere mentiris, sed desipis, cum hec de me predicas. Hec ille. Nam si ad solidum veritatis accedimus, illa prelatio, quam michi glorie ducis tibique delectationi semper esse testaris, omnis vana est et de falsa opinione concepta. Nec michi tamen, ut illi, iocunda est, sed, cum ruborem excitet, est suspecta. Scio nemini mortalium veram ex aliquo deberi laudem, quoniam, si qua bona fuerint, per nos ille spiritus operatur in nobis, qui bonorum omnium effector est.
Sumus illius spiritus instrumenta: sibi debetur gloria, sibi laus. Nobis autem quod ab ipso, cum operatur in nobis et per nos, non deficimus, quod tamen et ipsum gratie sue donum est, commendatio deberi potest, qualis daretur cithare vel aliis musicis instrumentis, quibus optime dispositis et paratis, ingeniosus artifex perfectissime resonasset. Ergo ut cum eodem Symmacho super ista concludam: parce verbis lenocinantibus et fuco oblitis et ad gratiam comparatis. Et si me diligis, pater optime, recordare quod tuum est non blandiri, sed reprehendere, non occulere veritatem nec proferre mendacium, qui et clavium auctoritatem et predicande veritatis officium consecutus sis. Hec hactenus.
(Coluccio Salutati, Lettera a Bartolomeo Oliari, cardinale padovano, 1 agosto 1395, in Coluccio Salutati, Epistolario, a cura di Francesco Novati, Roma 1896, vol. III, pp. 79-85).

