Retulit autem graecam disciplinam ad nos Chrysoloras Bisantius, vir domi nobilis ac litterarum graecarum peritissimus. Hic, obsessa a Turcis patria, Venetias mari delatus primo, mox audita eius fama, invitatus benigne ac postulatus et salario publico affectus, Florentiam venit, sui copiam iuvenibus exhibiturus.
Ego per id tempus Juri Civili operam dabam, non rudis tamen ceterorum studiorum. Nam et natura flagrabam disciplinarum amore et dialectis ac rhetoribus non segnem operam impenderam. Itaque in adventu Chrysolorae anceps equidem factus sum, cum et studium Juris deserere flagitiosum ducerem et tantam occasionem litterarum graecarum ediscendarum praetermittere scelus quodammodo arbitrarer, saepiusque ipse ad me iuvenili motu inquiebam: Tu cum tibi liceat Homerum et Platonem et Demosthenem ceterosque poëtas et philosophos et oratores, de quibus tanta ac tam mirabilia circumferuntur, intueri atque una colloqui, ac eorum mirabili disciplina imbui, te ipsum deseres atque destitues? Tu occasionem hanc divinitus tibi oblatam praetermittes? Septingentis iam annis nemo per Italiam graecas litteras tenuit; et tamen doctrinas omnes ab illis esse confitemur. Quanta igitur vel ad cognitionem utilitas vel ad famam accessio vel ad voluptatem cumulatio tibi ex linguae huius cognitione proveniet? Juris quidem Civilis doctores passim complurimi sunt; nec te deficiet unquam discendi facultas. Hic autem unus solusque litterarum graecarum Doctor, si e conspectu se auferet, a quo postmodum ediscas nemo reperietur. His tandem rationibus expugnatus, Chrysolorae me tradidi, tanto discendi ardore, ut quae per diem vigilans percepissem, ea noctu quoque dormiens agitarem.
Condiscipulos habui plures, sed qui maxime profecerint, duos ex nobilitate florentina, Robertum Ruffum et Pallam Honofrii filium Strozam. Erat insuper in eadem disciplina Jacobus quidam Angeli, qui auctor imprimis fuerat Chrysolorae arcessendi. Accessit quoque postmodum Petrus Vergerius Justinopolitanus qui cum Patavii studio floreret, secutus Chrysolorae famam, sese Florentiam contulerat ad eum audiendum. Ex his Robertus et Vergerius et Jacobus Angeli me longe anteibant aetate; Pallas erat ferme aequalis. Tandem Imperatore Constantinopolitano in Italiam advecto revocanteque ad se Chrysoloram, abiit ille Florentia et Mediolanum ad Imperatorem suum se contulit.
(Leonardo Bruni, Rerum suo tempore gestarum commentarius, a cura di C. Di Pierro, in RIS, XIX, ed. Carducci, vol. 3, pp. 431-432)

