Rinascimento
Rinascimento
Angelo Poliziano - Elogio di Firenze
Segnala la pagina
Sed quorsum ego haec cum sint vel isti in primis, quibus insana in gymnasiis posita praemia, ut tanta mercede latini homines nihil sapere discant etiam a Barbaris, cum iaceant, proh dedecus, et neglectui habeantur bonae, hoc est, Romanae literae, et quae exerere caput, atque extollere paululum oculos superiore seculo coepissent, neminem iam reliquum, aut sane quam paucos habent, qui sublevare eas, qui erigere prostratas conetur. Quae quidem laus propria esse vestrae huius Reipublicae debuit Florentini, ut qua in civitate nuper eae sunt renatae literae, in eadem etiam alerentur adolescerentque, pristinumque vigorem aliquando atque antiquam virtutem recuperarent.

(Angeli Politiani Praefatio in Svetonii Expositionem, in Angelo Poliziano, Opera omnia, a cura di Ida Maïer, I, Bottega d'Erasmo, Torino 1971, p. 502)

Traduzione del testo latino

Pubblicità
Pubblicità