Rinascimento
Rinascimento
Giovanni Pontano
Segnala la pagina
Pucc.' Nos quidem, bone senex, oratio haec tua quam oraculum ipsum non minus incendere ad dicendi frugem ad quam ipse hortaris iure suo potest; quando iniquitate temporum factum est plurimis ut etiam seculis dicendi laus a disciplinarum cognitione seiuncta fuerit, cum antea quidem nemo doctus quin idem quoque esset eloquens. Sed eloquentiae studium post Romani imperii declinationem prorsus interiit vixque grammaticae ipsius perstitere vestigia, cum tamen disciplinae ipsae in honore essent habitae, id quod physicorum theologorumque multitudo quae post Boetium extitit plane declarat, tum in Hispania, tum in Galliis Britanniisque ipsaque in Germania. Qua quidem de causa haud ita mirum videri debet eloquentiae si defuere studia. Tamen et spes est brevi futurum ut eloquentia cum doctrina tum naturali tum divina in gratiam redeat, cum minime per te steterit, Ioviane, quominus moralis cognitio Latinis fuerit litteris illustrata sideraliumque rerum notitia, quam pluribus etiam voluminibus ita complexus es, ut siderum effectiones cum physicis etiam causis coniunxeris. Nec defuere etiam aut desunt qui e Graeco multa in Latinum sermonem transtulerint maxima etiam cum dignitate atque ornatu. [...] Tu vero quid ad haec, Thamyra?

Tham. - Magna et me quoque spes tenet brevi fore quod dicis, cum Graecos videam tum Aristotelis tum Platonis libros versari in philosophorum nostrorum manibus antiquasque illorum interpretationes aut passim abiici aut parum omnino placere; utque alios taceam, nonne Aegidius noster magna cum consectatione eremitarum suorum totus Graecis est litteris deditus? Sunt ex aliis quoque sacerdotum sive ordinibus sive sectis non pauci qui eadem et ipsi delectatione studioque teneatur.

(Giovanni Pontano, Dialogi, a cura di Carmelo Previtera, Sansoni, Firenze 1943, pp. 259-260)

Traduzione del testo latino

Pubblicità
Pubblicità