Rinascimento
Rinascimento
Pietro Paolo Vergerio
Segnala la pagina
Nam cum ad cetera quidem plurimum valent, tum vero maxime ad salvandam vetustatis memoriam necessaria sunt monumenta litterarum, quibus res hominum gestae, fortunae eventus insperati, naturae insolita opera, et super his omnibus rationes temporum continentur.

Memoria etenim hominum, et quod transmittitur per manus, sensim elabitur, et vix unius hominis aevum exsuperat. Quod autem libris bene mandatum est, perpetuo manet, nisi pictura forsitan, aut excisio mermorum, aut fusio metallorum, potest etiam tale quiddam praestare. Verum ea nec signant tempora, nec facile varietatem indicant motionum, et exteriorem tantum habitum exprimunt, ac labefactari facile possunt.

Quod autem litteris traditur, non modo haec quae dicta sunt efficit, sed et sermones quoque notat, et cogitatus hominum effingit, ac, si pluribus exemplariis vulgatum est, non facile potest interire, si modo et dignitas accedat orationi. Nam quae sine dignitate scribuntur, ea nec sortiuntur fidem, nec subsistere diu possunt.

Quae igitur potest esse vita iucundior, aut certe commodior, quam legere semper, aut scribere, et novos quidem existentes res antiquas cognoscere, praesentes vero cum posteris loqui, atque ita omne tempus, quod et praeteritum est et futurum, nostrum facere? O praeclaram suppellectilem librorum, inquam (ut nos), et, o iucundam familiam, (ut recte Cicero appellat), utique et frugi et bene morigeram! Non enim obstrepit, non inclamat, non est rapax, non vorax, non contumax: iussi loquuntur, et item iussi tacent, semperque ad omne imperium praesto sunt, a quibus nihil umquam, nisi quod velis et quantum velis, audias.

Eos igitur (quoniam nostra memoria non est omnium capax, ac paucorum quidem tenax, et vix ad singula sufficit) secundae memoriae loco habendos asservandosque censeo. Nam sunt litterae quidem ac libri certa rerum memoria, et scibilium omnium communis apotheca.

Idque curare debemus, ut quos a prioribus accepimus, si nihil ipsi ex nobis gignere forte possumus, integros atque incorruptos posteritati transmittamus; eoque pacto, et iis qui post nos futuri sunt utiliter consulemus, et iis qui praeterierunt vel unam hanc suorum laborum mercedem repensabimus.

(Pietro Paolo Vergerio, De ingenuis moribus et liberalibus studiis, in "Atti e memorie della R. Accademia di Padova", XXXIV, 1917-1918, pp. 119-120)

Traduzione del testo latino

Pubblicità
Pubblicità