Rinascimento
Rinascimento
Erasmo da Rotterdam
Segnala la pagina
Leoni Decimo pontifici modis omnibus summo Erasmus Roterodamus theologorum infimus salutem dicit.

Inter tot egregia decora, Leo decime, pontifex maxime, quibus undique clarus et suspiciendus ad Pontificiae dignitatis culmen adisti - hinc infinitis Mediceae domus ornamentis, non minus eruditorum hominum monumentis quam maiorum tuorum imaginibus et honoribus inclytae; hinc innumeris corporis animique dotibus, quas partim divini Numinis indulsit benignitas, partim eadem aspirante tua paravit industria.

Non alia res te verius aut magnificentius illustravit quam quod ad istum honorem, quo maior inter homines homini non potest contigere, parem morum attuleris innocentiam: neque vero vitam modo ab omni dedecore longe lateque semotam, verum etiam famam nulla unquam sinistri rumoris labe aspersam. Id quod cum ubique difficillimum est, tum praecipue Rhomae: cuius urbis tanta est libertas, ne dicam petulantia, ut illic a conviciis parum tuta sit et integritas, ac ne ii quidem absint a crimine qui plurimum absunt a viciis. Quibus rebus factum est ut Leoni non paulo plus verae laudis pepererit, quod summum Pontificium promeruisset, quam quos accepisset.

Iam in ipsa pulcherrimi simul et sanctissimi muneris functione cum tot praeclaris factis, tot eximiis virtutibus, susceptum honorem vicissim cohonestes, nihil tamen est quod te superis pariter et mortalibus commendet efficacius quam quod summo studio parique sapientia illud potissimum agis ac moliris, ut in dies in melius provehatur Christiana pietas, hactenus temporum maximeque bellorum vicio nonnihil labefacta collapsaque, ut est caeterarum item omnium rerum humanarum natura, ni manibus pedibusque obnitamur, paulatim in deterius relabi velutique degenerare. At res egregias aliquoties ut difficilius, ita et pulchrius est restituisse quam condidisse.

Proinde quando tu nobis velut alterum exhibes Esdram, et sedatis, quod in te fuit, bellorum procellis, sarciendae religionis provinciam strenue capessis, par est nimirum ut omnes ubique gentium ac terrarum Christiani rem omnium pulcherrimam ac saluberrimam conantem pro sua quisque facultate adiuvent.

Iam video passim excellentes ingenio viros, ceu magnos et opulentos reges, Solomoni nostro in templi structuram mittere marmora, ebur, aurum, gemmas. Nos tenues reguli seu potius homunculi qualescunque materias aut certe caprarum pelles, ne nihil conferremus, mittere studemus: vile quidem munusculum, quod ad nostram attinet operam, sed unde (nisi me fallit animus) Christi templo, si non multum splendoris, certe non parum utilitatis sit accessurum; praesertim si eius calculo comprobetur, de cuius unius nutu ac renutu summa rerum humanarum pendet universa.

Etenim cum illud haberem perspectissimum, praecipuam spem planeque, sacram, ut aiunt, ancoram restituendae sarciendaeque Christianae religionis in hoc esse sitam, si quotquot ubique terrarum Christianam philosophiam profitentur, in primis autoris sui decreta ex Evangelicis Apostolicisque literis imbibant, in quibus verbum illud coeleste, quondam e corde Patris ad nos perfectum, adhuc nobis vivit, adhuc spirat, adhuc agit et loquitur, sic ut mea quidem sententia nusquam alias efficacius aut praesentius: ad haec, cum viderem salutarem illam doctrinam longe purius ac vividius ex ipsis peti venis, ex ipsis hauriri fontibus, quam ex lacunis aut rivulis, Novum (ut vocant) Testamentum universum ad Graecae originis fidem recognovimus, idque non temere neque levi opera sed adhibitis in consilium compluribus utriusque linguae codicibus, nec iis sane quibuslibet, sed vetustissimis simul et emendatissimis. Et quoniam novimus in rebus sacris religiose quoque versandum esse, nec hac contenti diligentia per omnia veterum theologorum scripta circumvolantes, ex horum citationibus aut expositionibus subodorati sumus quid quisque legisset aut mutasset.

Adiecimus Annotationes nostras, quae primum lectorem doceant quid qua ratione fuerit immutatum: deinde, si quid alioqui perplexum, ambiguum aut obscurum, id explicent atque enodent: postremo quae obsistant quo minus proclive sit in posterum depravare quod nos vix credendis vigiliis restituissemus. Quanquam, ut ingenue dicam, quicquid hoc est operis videri poterat humilius quam ut ei dicandum esset quo nihil maius habet hic orbis; nisi conveniret ut quicquid ad religionem instaurandam pertinet, haud alii consecretur quam summo religionis principi et eidem assertori.

Neque metus est ne munus hoc nostrum qualecunque sis aspernaturus, qui non loco tantum referas illum qui donaria non preciis sed animis solitus sit aestimare, qui duo minutula pauperculae viduae splendidis et opimis divitum donariis praetulerit. Iam an non cotidie videmus inter auro gemmisque radiantia regum donaria pratensibus flosculis aut hortensibus herbulis concinnatas corollas suspendi divis, quas re tenuis, pietate dives offert plaebecula?

Alioqui quicquid illud est seu magnum seu pusillum, seu ludicrum seu saerium, quod huius ingenioli fundus produxerit, id omne, ut nullus dedicem, suopte iure sibi potest vindicare summus ille apud suos virtutum ac literarum omnium Mecoenas et antistes, Gulielmus Vuaramus archiepiscopus Cantuariensis, totius Angliae non tituli tantum honore primas, ac tuae sanctitatis legatus, ut vocant, natus: cui meipsum quoque quantus quantus sum debeo, non modo universum studii mei proventum. Siquidem is (ut ne dicam interim cuiusmodi tum publicae tum privatim in me fuerit) id praestat suae Britanniae quod Leo praestat orbi terrarum: quodque medicea domus iam olim est Italiae vel hoc nomine terrarum omnium felicissimae, hoc is suis est Anglis, ceu salutare quoddam sidus, ab ipsis fatis in hoc datus ut eo praeside quicquid est bonarum rerum repullulet ac subolescat.

Nam perinde quasi uno in homine plures sint heroes et unicum pectus non simplex inhabitet numen, ita miris modis archiepiscopum gerit ecclesiae, legatum sedi Rhomanae, consiliarium regiae, cancellarium iusticiae, Mecoenatem studiis; cuius opera potissimum factum est ut insula iam olim viris, armis opibusque pollens, nunc optimis item legibus, religione, moribus, ad extremum ingeniis omni literarum genere perpolitis adeo floreat ut cum quavis caeterarum regionum possit ex aequo contendere.

Verum quo latius huius laboris nostri manaret utilitas, visum est tui nominis apud omnes sacrosancti ceu lenocinio quodam ad publicam orbis abuti commoditatem, praesertim cum huc vocet ipsa quoque rei ratio; quod pulchre congruebat ut illius auspiciis haec Christiana philosophia dirivaretur ad omneis mortales, qui Christianae religionis teneret arcem, ac per eum proficisceretur doctrina coelestis ad universos homines, per quem Christus nos voluit accipere quicquid homines e terris evehit in coelum.

Quanquam adeo quid tandem vetat quo minus hic liber gemina commendatione fultus, hoc etiam felicius et auspicatius exeat in manus hominum, si duobus totius orbis summatibus viris communiter fuerit consecratus? quandoquidem aris templisque videmus hoc plus accedere maiestas ac venerationis, quod pluribus simul divis sint dedicata. Iam hoc quantumlibet novum videatur, modo publicae conducat utilitati.

Et ea est Leonis modestia facilitasque, ut hac parte non minus sit maximus quam ea qua maximos omnes longo superat intervallo. Et ea est Archiepiscopi in omni decorum genere praestantia, ut Leonem omnibus numeris summum non alius magis deceat collega. Postremo si fas est apud tantum Principem nonnihil Thrasonis e comoedia referre, quantumvis in speciem humilis videatur hic meus labor, tamen confido futurum ut attentus lector aliquanto plus deprehendat in secessu quam prima statim fronte prae se ferat opus.

Sed ne celsitudinem tuam iugi sollicitudine terrarum orbi consulentem longiore sermone remorans in publica peccem commoda, quod reliquum est cum plebeio lectore transigam; sed prius illud apprecatus, ut cuius providentia Leo decimus contigit sublevandis rebus mortalium, idem eum nobis et quam maxime longaevum esse velit et felicissimum.

Basileae anno restitutae salutis MDXVI calendis februariis.

(Erasmo da Rotterdam, Lettera a Leone X, in Opus epistolarum Desiderii Erasmi Roterodami, a cura di P. S. Allen, II, Claredon Press, Oxford 1910, pp. 184-187)

Traduzione del testo latino

Pubblicità
Pubblicità